- POPAE
- POPAEMinistri sacrorum apud Romanos, qui hostias victimasque ligabant, ac cultrum, aquam molamque parabant, et reliqua sacris necessaria laureatique et succincti, atque ad ilia usque nudi eas ante aras deductas feriebant. Unde Sueton. Calig. c. 32. (vide supra Livius) Admotâ altaribus victimâ succinctus Poparum habitu cultrarium mactavit. Et Spartian. Getâ, c. 3. Percussit bostiam Popa. Non enim victimam iugulabat ipse Sacerdos, sed Popa, seu Victimarius, qui victimae adstans, subinde dicebat, Agon'? id est, Agone? Seneca, Controv. 11. l. 2. Filius cervicem porrigat, carnifex manum tollat, deinde respiciat ad patrem, et dicat, Agon', quod fieri solet victimis. Unde Agonali Festo nomen, uti quidem videtur, Ovidio, Fastor. l. 1. Sic et apud Israelitas Levitae Paschales agnos iugulabant, sanguinem vero spargebant Sacerdotes, 2. Paralipom. c. 30 v. 17. et c. 35. v. 10. 11. Popâ vero victimam iugulante, alius vase sanguinem excipiebat, quod Atticis σφάγιον dictum, Homero, Od. γ. v. 444. ἄμνιον, Latinis patera etc. Quia autem Popae hostiarum visceribus probe se curabant, hinc gulosi habiti, et Popae venter Persio, Sat. 6. v. 74. dictus est popino seu helluo. Eorundem fraudes, quibus non raro factum, ut victimis mactatis modo cor, modo caput extorum, aut nescio quid aliud deesset, ad Athen. observavit Casaubon, pluribus; Vide quoque Cicer. de Divin l. 2. et Hadr. Turneb. Adversar. l. 18. c. 5. et l. 30. c. 7. nec non infra, voce Victimarii. Vocis originem quidam ex popina per syncopen; alii ex Papa; nonnulli ex voce Graeca πόποι, quae Dryopum linguâ Daemones Deosque notat; quidam ex πέπτω, i. e. coquo; vel πόπανον, i. e. placenta, quae cum bove immolabatur, arcessunt, ut praeter Auctores laudatos, videre est apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 31. etc. Graece Θύτης, quô nomine Iulianum Imperatorem velut saecricolam, per contemptum, notatum esse ab Antiochenis, docet Amm. Marcellin. l. 22. idem sui quoque tribuit Pierius. Vide et infra Sus alba.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.